- COPA
- I.COPAapud Sueton. Nerone, c. 27. Quoties Ostiam Tiberi deflueret, aut Baianum sinum praeternavigaret, dispositae per littora et ripas diversoriae tabernae parabantur, insignes ganeae et matronarum institoria, copas imitantium, atque hinc inde hortantium, ut appelleret; femina est, cauponariam exercens, unde etiam nomen. In paris vesaniae Aviti Imperatoris narratione eas πόρνας, scorta, vocat Dio: nempe apud veteres Hebraeos, Graecos et Romanos, inter Copam, et Meretricem, aut nihil, aut parum intererat. Notae enim blanditiae istae tabernariae, ut Apuleius vocat: quas εν τῆς ὁδοῦ τοὺς παριόντας ἁρπάζειν, e via praetereuntes rapere, Theophrastus ait in Character. περὶ κακολ. Institorium earum velum habuisse oppansum, in quo κρῖκοι, orbiculi, ut adduci et reduci facilius possent, apud Dionem legas ubi supra. De eodem accipiendum apud Iuvenalem, Sat. 8. v. 167.----- Lateranus ad illosThermarum calices, inscriptaque lmtea vadit etc.De Copa, noto carmine, eiusque Auctore alibi. Vide Causaubon. ad Sueton. dictô loc. Vide quoque infra Crotalistria.II.COPAvide Mapeta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.